라틴어 문장 검색

ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
quodcumque nox mundi dehinc infecit atris nubibus, tu, rex, Eoi sideris vultu sereno inlumina, tu, sancte, qui taetram picem candore tinguis lacteo, ebenoque crystallum facis, delicta tergens 1 livida.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus20)
absit enim procul illa fames, caedibus ut pecudum libeat sanguineas lacerare dapes.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum15)
hic draco perfidus indocile virginis inficit ingenium, ut socium malesuada virum mandere cogeret ex vetitis, ipsa pari peritura modo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum31)
haec, quae modo pallida tabo color albidus inficit, ora tunc flore venustior omni sanguis cute tinguet amoena.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti23)
ultima sanguineus turbavit saecla triumvir.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2153)
qui mala principio genuit Deus esse putatur, quique bona infecit vitiis et candida nigris!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 148)
sed factus de stirpe bonus, bonitatis in usum proditus et primo generis de fonte serenus, deterior mox sponte sua, dum decolor illum inficit invidia stimulisque instigat amaris.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 158)
carpite purpureas violas sanguineosque crocos metite, non caret his genialis hiems, laxat et arva tepens glacies, floribus ut cumulet calathos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.56)
"huc taurus ingens fronte torva et hispida sertis revinctus aut per armos floreis aut inpeditis cornibus deducitur, nec non et auro frons coruscat hostiae, saetasque fulgor brattealis inficit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1426)
quanta virum iaceant congestis corpora acervis nosse licet, quorum nomina nulla legas, sexaginta illic defossas mole sub una reliquias memini me didicisse hominum, quorum solus habet conperta vocabula Christus, utpote quos propriae iunxit amicitiae, haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes rerum apices veterum per monumenta sequor, invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati presbyter attigerat nostra sequenda negans, usque ad martyrii provectum insigne tulisse lucida sanguinei praemia supplicii, nec mirere senem perversi dogmatis olim munere ditatum catholicae fidei, cum iam vesano victor raperetur ab hoste exultante anima carnis ad exitium, plebis amore suae multis comitantibus ibat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.4)
ecce modesta gravi stabat Patientia vultu per medias inmota acies variosque tumultus, vulneraque et rigidis vitalia pervia pilis spectabat defixa oculos et lenta manebat, hanc procul Ira tumens, spumanti fervida rictu, sanguinea intorquens subfuso lumina felle, ut belli exsortem teloque et voce lacessit, inpatiensque morae conto petit, increpat ore, hirsutas quatiens galeato in vertice cristas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 126)
pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:5)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem, maculisque trementis interfusa genas, et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina, et altos conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 26:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION