라틴어 문장 검색

nam serpentes ideo introrsum spectantia capita habent, ut significent inter se legatos colloqui et convenire debere, quia bellantes interpretum oratione sedantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2426)
hoc autem vestimenti genere veteres Latini, cum necdum arma haberent, praecinctis togis bellabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6127)
si bellare paras quia dixerat 'in me excidiumque meorum'. quidam hunc sensum illi iungunt 'absiste precando viribus indubitare tuis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4001)
hi enim equites, cum a Tarchone accepisset Aeneas auxilia, cum aliis Etruscis equitibus per terram missi, obvios statim habuere bellantes, et quasi iam hinc recte pergere videntur in proelium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5476)
unde bellaturus Pompeius in Lesbo reliquit uxorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6884)
pulcher quidem erat, sed nondum bellandi peritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1783)
nubem belli dum detonet bellantum impetum sustinet, donec deferveat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8091)
nec veterum memini laetorve malorum nec meminisse volo victoriarum mearum quarum nullus oblivisci consuevit, nec laetor Troianorum malorum pro 'Troianis malis' quae nobis bellantibus pertulerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2801)
toto certatum est corpore regni id est imperii omnibus viribus bellamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3132)
infidos agitans discordia fratres discordiam posuit pro avaritia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4961)
'infidos' autem 'fratres' ideo ait, quod avaritiae causa dissentiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4963)
glomerantur in orbem more bellantum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 791)
"sic, cui non est veri stabile iudicium, prout infida suspicio spargitur, ita eius dubia opinio dissipatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:9)
quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:4)
nihil est enim stabile, quod infidum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION