라틴어 문장 검색

Nam si quis in omnem illam librorum varietatem qua artes et scientiae exultant diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione praeoccupatas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:10)
neque Instaurationem nostram, ut quiddam infinitum et ultra mortale, fingant et animo concipiant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:8)
quum revera sit infiniti erroris finis et terminus legitimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:9)
ea vero generalissima evadunt non notionalia, sed bene terminata, et talia quae natura ut revera sibi notiora agnoscat, quaeque rebus haereant in medullis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:7)
ut omissis naturae atriis, quae infiniti contriverunt, aditus aliquando ad interiora patefiat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:10)
sed omnes phantasticae et male terminatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 33:4)
cum distinctio illa, quae recipi consuevit, quod sit infinitum a parte ante, et a parte post, nullo modo constare possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:5)
ita sunt et nomina, quae carent rebus, per suppositionem phantasticam), aut sunt nomina rerum, quae sunt, sed confusa et male terminata, et temere et inaequaliter a rebus abstracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 122:3)
Secundo, notiones ab impressionibus sensuum male abstrahuntur, et interminatae et confusae sunt, quas terminatas et bene finitas esse oportuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:10)
imo et plurima climata et zonae, in quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiata sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:9)
et in infinitum experimentorum cumulus excrevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:12)
praesertim quum hujusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales, numero infinitae, et subtilitate tenues esse soleant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:3)
utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus aucta et cumulata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:8)
Authores vero quod attinet, summae pusillanimitatis est authoribus infinita tribuere, authori autem authorum, atque adeo omnis authoritatis, Tempori, jus suum denegare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 193:1)
aut in practicae suae scrupulis et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta in infinitum repetit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION