라틴어 문장 검색

eam vero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et infirmam, in corporibus vero, quae sunt composita ex heterogeneis, magis esse vividam et fortem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:17)
partes autem seminales sunt infirmae, non computatis extremitatibus tibiarum et brachiorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 287:3)
et quae ex illis sit fortior et vincat, quae infirmior et succumbat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:4)
Est autem iste motus revera satis infirmus et hebes, tanquam is qui (nisi sit moles corporis major) caeteris motibus, quamdiu operantur, cedat et succumbat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:13)
Metus vero eius, ut est naturae debitum, res est infirma et inanis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:5)
Dissimulatio est artium civilium compendium quoddam et pars infirmior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 1:2)
Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:15)
Neque in hac electione respiciant nimis inclinationem filiorum ipsorum, quasi illud melius arrepturi sint ad quod maxime videntur propensi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:24)
Unde constat animos magnos et negotia magna infirmam hanc passionem admittere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:6)
Habet haec passio aestus suos in ipsis temporibus quibus animus maxime mollis est et infirmus, nimirum in rebus prosperis aut adversis, quanquam hoc posterius minus forsan observatum fuerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:22)
Sed nihilominus fascinat et captivos ducit eos qui vel iudicio infirmi sunt vel animo timidiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:20)
Neque interea habitus tantum bonitatis reperitur ad rectae rationis normam applicatus, sed etiam in quibusdam hominibus reperitur indoles naturae ad eam propensa, uti e contra in aliis naturalis quaedam malignitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:33)
Sunt itidem nonnulli qui in competitionibus et factionibus regendis multum valent, alias vero infirmi iudicii sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:5)
Signum infirmi animi in principibus a plerisque ducitur si gratiosos et intimos sibi adiungant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:4)
Curandum vero ut alique, tam ex cameris et conclavibus quam ex porticibus designetur ad usum infirmorum, si forte princeps aut quis e grandoribus aegrotaverit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION