라틴어 문장 검색

tu, cum Capitolia nostrae infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas mecum victa Iovem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 13)
"germanum exsilio fretum Argolicisque tumentem hospitiis, quod sponte cupit, procul impius aula arceat, alternum regni infitiatus honorem, hinc causae irarum, certo reliqua ordine ducam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권109)
vos quoque, Thespiadae, cur infitiatus honora arcuerim fama?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권246)
"post vos ego gurgite pleno eliciam, et quae dona meis amplissima sacris, vester habebit honos, nocturnaque furta licentum cornipedum et cupidas Faunorum arcebo rapinas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권317)
"equidem non vos ad moenia Thebes rebar, at hostiles huc advenisse catervas, pergite in exscidium, socii si tanta voluptas sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum templa Iovis - quid enim haud licitum?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권260)
"nos te lugenti, puer, infitiamur Averno, maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris, nunc festina cohors, at si Boeotia ferro vertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris, tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes numina, captivis etiam iurabere Thebis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권38)
"manes, qui limite praeceps non licito per inane ruis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권45)
"non infitiamur honorem mortis"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권248)
"vidimus armiferos, quo fas erat usque, furores, caelicolae, licitasque acies, etsi impia bella unus init aususque mea procumbere dextra, nunc par infandum miserisque incognita terris pugna subest:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권55)
Solis enim sacerdotibus adire licitum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:2)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
Proinde nec paulo lenius inter licitas factiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur quale de inlicitis factionibus timeri solet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 1:1)
O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nee persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est quantum pro deo non licet!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 10:1)
Probum plane consilium et nunc quoque inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:11)
sed quia ipsa licita amixtio coniugis sine uoluntate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION