라틴어 문장 검색

Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
Haec placuit belli sedes, hinc summa moventi Hostis in occursum sparsas extendere partes, Umbrosis mediam qua collibus Apenninus Erigit Italiam, nullo qua vertice tellus Altius intumuit, propiusve accessit Olympo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:45)
Intumuere tori, totosque induruit artus, Herculeosque novo laxavit corpore nodos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:33)
Ventis cessantibus, aequor Intumuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:27)
obliquo maculat qui sanguine regnum, Et Numidas contingit avos, iam supplice Varo Intumuit, viditque loco Romana secundo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:42)
infixit Cornutus ait 'inflixit' verius, quod sit vehementius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 454)
vulnere vlixi quod illi Vlixes inflixerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4361)
id est numquam aut tam secunda fortuna acciderit, aut tam adversa, ut me dissimilem mei faciat, hoc est neque secundis intumescam, neque adversis deiciar.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2792)
flictu pro adflictu, vel inflictu, id est ictu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6641)
de hoc Lucanus nulloque a vertice tellus altius intumuit propiorque accessit Olympo (2.397).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7022)
"nunc enim mimus vel exponit adulteria vel monstrat, nunc enervis histrio amorem dum fingit, infligit:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:33)
Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:12)
Hos no/n hostilis de/xtra, non Terra e/dita Mole/s Gigantum, no/n biformato i/mpetu Centau/rus ictus co/rpori inflixi/t meo, Non Gra/ia vis, non ba/rbara ulla inma/nitas, Non sae/va terris ge/ns relegata u/ltimis, Quas pe/ragrans undique o/mnem ecferitatem e/xpuli, Sed fe/minae vir fe/minea interimo/r manu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:9)
Mare singulis diebus tam Lunaribus quàm Solaribus bis intumescere debere ac bis defluere patet per Corol. 19. Prop. LXVI. Lib. I. ut & aquae maximam altitudinem, in maribus profundis & liberis, appulsum Luminarium ad Meridianum loci minori quàm sex horarum spatio sequi, uti fit in Maris Atlantici & AEthiopici tractu toto orientali inter Galliam & Promontorium Bonae Spei, ut & in Maris Pacifici littore Chilensi & Peruviano:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:1)
"calido sub pectore mascula bilis intumuit, quam non extinxerit urna cicutae?"
(페르시우스, 풍자, satire 589)

SEARCH

MENU NAVIGATION