라틴어 문장 검색

illa suspicio intolerabili dolore cruciat, si opinamur eos quibus orbati sumus esse cum aliquo sensu in is malis quibus volgo opinantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:7)
adfirmat enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur - expectas fortasse, dum dicat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:4)
at id quidem illi ipsi, qui dolorem malum esse negant, non solent dicere, cuiquam suave esse cruciari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:12)
quorum non modo nemo exclamavit umquam, sed ne ingemuit quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:3)
pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:9)
ego summum dolorem - summum autem dico, etiamsi decem atomis est maior alius - non continuo esse dico brevem multosque possum bonos viros nominare, qui complures annos doloribus podagrae crucientur maximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:2)
Ingemescere non numquam viro concessum est, idque raro, eiulatus ne mulieri quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:4)
nec vero umquam ne ingemescit quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:1)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
num tum ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine vitam effluere sentiret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:3)
angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio aegritudo cum vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:2)
hic autem elegantissimus omnium philosophorum et eruditissimus non magnopere reprehenditur, cum tria genera dicit bonorum, vexatur autem ab omnibus primum in eo libro quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quam ob rem is, qui torqueatur qui crucietur, beatus esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:5)
tum, cum dolore crucietur, dicturum esse sapientem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 31:6)
pueri Spartiatae non ingemescunt verberum dolore laniati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:3)
ingemescere quando liceat 309 14sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.103)

SEARCH

MENU NAVIGATION