라틴어 문장 검색

quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 239:3)
quod adfectant quoque, tanquam copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:1)
quomodo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres impendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 132:3)
Videsne, Marcia, quantae iniquorum temporum vices ex inopi- nato ingruant ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 136:6)
" Ille vero, si res necessaria vocabit, experietur et illum, quisquis erit, tanquam canem acrem obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid impendere, ut limen transeat, cogitans et in pontibus quibusdam pro transitu dari.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 73:2)
hic aliorum commodis vel impendere se paratus est, illa in periculum, dummodo deducat, descendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 30:10)
Quid iuvat dies, quos in voluptatem honestam impendere licet, in dolorem alicuius tormentumque transferre ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 237:4)
Theseu, resiste, ne qua vis subita ingruat.
(세네카, Hercules Furens 9:30)
Et quis resistet, gemina si bella ingruant, Creo atque Acastus arma si iungant sua?
(세네카, 메데아 9:20)
igne fallaci nociturus Argis Nauplius praeceps cadet in profundum, coniugis fatum redimens Pheraei uxor impendes animam marito, ipse qui praedam spoliumque iussit aureum prima revehi carina, arsit accenso Pelias aeno.
(세네카, 메데아 10:33)
impendet capiti plurima noxio
(세네카, Thyestes 157:1)
iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu mens erat et gemitum patriis impendere damnis, cum pater exemptum terris ad sidera montem sustulit et late miseras deiecit in urbes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum66)
Erat quippe in proximo comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita, tantum per dies eadem molestia crebrescente grauata est, ut ne minimam quidem lucis alicuius posset particulam uidere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X. 1:4)
Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:14)
cumque allocutione eius refecti, et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare ualeremus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION