라틴어 문장 검색

Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:3)
Vbi uero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 24장 1:1)
Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:3)
Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam - contectam eodem ante sed linteolo - protegat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:4)
praeter haec, si orae uulneris aridae sunt, si dolent inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:3)
idque eadem ratione, quae supra posita est, unco extrahere * . At si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 8:3)
unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 6:5)
Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur [euellitur] ibique rursus absciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:5)
Gangrenam inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta uincantur, membrum praecidi oportere alio loco mihi dictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:1)
Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolui, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 28:2)
et si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 5:4)
Neruis extensis, si in priorem partem os uenit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 7:1)
ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, ueniat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 5:2)
210, 25 et in inguinibus [lateribus], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1139)
- Manifestum est vocem lateribus ab aliquo sciolo margini adscriptam esse ad interpretandum inguinibus, nexumque verborum et sensum turbare.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1140)

SEARCH

MENU NAVIGATION