라틴어 문장 검색

non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:18)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis vomit aedibus undam, nec varios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana veneno nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:3)
Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:3)
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti tartara caeruleosque implexae crinibus angues Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora atque Ixionii vento rota constitit orbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:10)
congestis undique saccis indormis inhians et tamquam parcere sacris cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:8)
neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 31:1)
Omnia autem, quibus vulgus inhiat, ultro citroque fluunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:6)
hominem auarum et lucro inhiantem quia noti mores eius erant uictum ab eo competitore, a quo uinci fas non erat nisi hominem turpissimum.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 10:5)
Ille superbos aditus regum duraeque fores expers somni colit, hic nullo fine beatas componit opes gazis inhians et congesto pauper in auro.
(세네카, Hercules Furens 2:15)
tum vastis ager squalebit arvis, subdita tectis face altus sepultas obruet gentes cinis.
(세네카, Hercules Furens 5:20)
sterilis profundi vastitas squalet soli et foeda tellus torpet aeterno situ.
(세네카, Hercules Furens 10:24)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
ater favilla squalet Iliaca dies.
(세네카, Troades 22:1)
coeperat ad rupis medium quae maxima turba est interno squalere gelu, quod colle supino artatis conclusa viis reptare rigenti non poterat revoluta solo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION