라틴어 문장 검색

num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrima hieme bellum ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 15 1:5)
in illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla teterrimi belli relinquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 14 2:2)
qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 19 2:6)
tu tibi, mi Cornifici, fac ut persuadeas non esse me tam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut a te vinci possim aut officiis aut amore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 30 4:1)
non inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 4 3:4)
ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum, quo uterere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 15 3:3)
vereor ne homo taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 2:2)
quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:7)
sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:2)
nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:3)
Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium bonae deae, quod est in fundo T. Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 3:1)
non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo esset vita damnata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장2)
Naevius neque inhumanus praeco umquam est existimatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:6)
illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne improbum, nec in calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 2:1)
indoctus dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus brevi, infelix longa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION