라틴어 문장 검색

His ita ordinatis praecipit, ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 39:1)
Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant omniumque sanguine duci parentaturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 29:1)
Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt petentes, ut, si quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos, iuberet interfici.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:2)
nam petere veniam solemus aut cum inprudentes erravimus aut cum noxam imperio conpellentis admisimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:3)
quod ad noxam sit pigrior, et salutem manus promptior largiatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 13:3)
Nec enim ambigit cuius cibi qualitate possessus sit, cum unum sumpserit, et ita fit ut noxa, cuius causa deprehensa sit, facile vitetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 10:2)
Nam et de simplici avidus noxam patitur cruditatis, et in vario moderatus digestionis commodo fruitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:3)
Species, inquit, et acres et calidae superficiem cui adponuntur exulcerant, quia integra virtute sua sine alterius rei admixtione utuntur ad noxam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 8:2)
Ideo autem facile mutatur, quod nullo firmamento nixum undique sui ad noxam patet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:2)
Media igitur pars quantum a confinio summi utriusque tantum a noxa remota est quasi nec turbulenta nec diluta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 16:2)
Scimus enim quot quantaeque noxae epoto nivis humore nascantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 24:2)
Praeterea sucus dulcis per calorem non inpune penetrat venarum receptacula, et ideo noxa minuit voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:7)
Certe de ipsis quattuor elementis extrinsecus videmus nec aquam nec aerem neque terram aliquid quo alatur aut quod consumat exigere, nullamque noxam vicinis vel adpositis sibi rebus inferre:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 3:1)
Quaero igitur cur noxam, quam pecudibus occisis solis radii non dederunt, lunare lumen effecerit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:4)
unius ob noxam in istis sermonibus unius illius ipsius naturaliter media producitur syllaba, sed cum opus est corripitur hac excusatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 411)

SEARCH

MENU NAVIGATION