라틴어 문장 검색

Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 10:2)
Proinde nec paulo lenius inter licitas factiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur quale de inlicitis factionibus timeri solet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 1:1)
Nam et coenulas nostras praeterquam sceleris infames ut prodigas quoque suggillatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:2)
Quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum auctrices1 cruentae et lascivae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:3)
De eorum quoque stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:13)
Quia mulieri uir miscetur, quando inlicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem coniungitur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:25)
Sicut enim quis ardet in corpore per inlicitam uoluptatem, ita solutus corpore ardebit per debitam poenam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:23)
Habuerat enim unus ex his, qui eum occiderunt, comitibus inlicitum coniugium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:5)
dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset, ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 225:1)
Claudi, qui largitionem novam prodigam inaequalem inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes conferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 229:1)
Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 232)
nam nunc domi nostrae tot pessimi vivont, peculi sui prodigi, plagigeruli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 19)
Edepol fecisti prodigum promum tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 412)
Haec coitio Christianorum merito sane inlicita, si inlicitis par, merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo quo de factionibus querela est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 20:1)
alterum horum fatearis necesse est, aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim, aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse.
(아풀레이우스, 변명 45:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION