라틴어 문장 검색

nil adeo mediae telluris, et enses impliciti innexaeque manus, alternaque saevi murmura ceu lituos rapiunt aut signa tubarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권281)
sic ait, et frustra periturum missile summo adfixit clipeo, risit vocesque manumque horridus Aegides, ferrataque arbore magnos molitur iactus, nec non prius ore superbo intonat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권370)
fieri solitum ut fetialis hastam ferratam aut praeustam sanguineam ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 345:5)
quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 126:1)
et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt, ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami vinculum in vicem praebeant, possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 51:1)
per omnis deos adiuro, ut ni meum gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, ut tua iam virgis latera lacerentur probe ferratusque in pistrino aetatem conteras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 615)
eorum fossa ad libramentum altitudinis, quod est futurum, calcetur vectibus ligneis ferratis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장67)
ad tornum aut circinum fabricatus capitibus lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum ex tabulis inter se coagmentatis, conlocatur in stipitibus habentibus in se sub capita axis ferreas lamminas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장4)
in capite autem dextra ac sinistra trocleae duae, per quas movebatur quod inerat in eo canali capite ferrato tignum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장23)
ferrata fronte minantur ferratosque levant securi vulneris armos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:213)
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION