라틴어 문장 검색

nam principem orabat deligere senatores ex quis viginti sorte ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius defenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장3)
ornat Phraaten accingitque paternum ad fastigium, destinata retinens, consiliis et astu res externas moliri, arma procul habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장2)
Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur in coetu salutantum principem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장2)
nunc iuvenem nobilem dignitate formae, vi mentis ac propinquo consulatu maiorem ad spem accingi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장2)
et feminae pellibus accinctae adsultabant ut sacrificantes vel insanientes Bacchae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장6)
se quoque accingeret iuvene partem curarum capessituro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장4)
ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장5)
igitur Pharasmanes iuvenem potentiae promptum et studio popularium accinctum, vergentibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a semet memorando:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장6)
et Nero infensus iis quibus superbia muliebris innitebatur, demovet Pallantem cura rerum quis a Claudio impositus velut arbitrium regni agebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장2)
accingeretur modo navare operam et militum acerrimos ducere in partis, ac digna pretia expectaret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장8)
ceterum salutem suam incolumitate Pisonis inniti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장7)
nam et Secundo purus et pressus et, in quantum satis erat, profluens sermo non defuit, et Aper omni eruditione imbutus contemnebat potius litteras quam nesciebat, tamquam maiorem industriae et laboris gloriam habiturus, si ingenium eius nullis alienarum artium adminiculis inniti videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 2장 2:1)
qua accinctus et minax disertam quidem, sed inexercitatam et eius modi certaminum rudem Helvidii sapientiam elusit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 6:2)
Aprum enim solere dissentire et tu paulo ante dixisti et ipse satis manifestus est iam dudum in contrarium accingi nec aequo animo perferre hanc nostram pro antiquorum laude concordiam.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 3:3)
Otho, causam digressus requirentibus, cum emi sibi praedia vetustate suspecta eoque prius exploranda finxisset, innixus liberto per Tiberianam domum in Velabrum, inde ad miliarium aureum sub aedem Saturni pergit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION