라틴어 문장 검색

Quin et certius disploditur sclopetum maius pallo innixum quam super brachium, etsi quidam tum altum sapiunt ut putent in sese esse omnia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:17)
Quod attinet ad copias mercenarias (quod solet adhiberi remedium cum copiae nativae desint), plena sunt omnia exemplis quibus liquido patet quod quicunque status illis innitetur poterit fortasse pennas ad tempus breve nido maiores extendere, sed defluent illae paulo post.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:18)
Regis antiquis temporibus (atque hodie etiam in imperiis nonnullis) eunuchorum fidei magnopere inniti solebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:15)
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae, Vincula confregit citiusque redire coegit, Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:22)
Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 10장2)
Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius.
(불가타 성경, 요엘서, 1장7)
Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
(불가타 성경, 아모스서, 5장19)
Qui comedunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringunt et secant sicut carnem assam in lebete et quasi carnem in medio ollae.
(불가타 성경, 미카서, 3장3)
Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장10)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장16)
Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장7)
Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장11)
Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장28)
" Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장16)
Radices autem proportionum voco numeros in superiore dispositione descriptos, quasi quibus omnis summa supradictae comparationis innititur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION