라틴어 문장 검색

"Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut vestra religio formatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:18)
Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coercet et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu non actu inflectit illam feram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:7)
atque hi (nolo enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:2)
itemque cetera 'intendit crinitus Apollo arcum auratum, luna innixus, Diana facem iacit a laeva':
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:9)
his enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:2)
Verum haec Objectio falsae innititur hypothesi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 60:3)
Uncus sursum praeacutus erat acie concava, ut annulus arcu suo superiore aciei innixus liberrime moveretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:5)
Est et aliud cubiculum a proxima platano viride et umbrosum, marmore excultum podio tenus, nec cedit gratiae marmoris ramos insidentesque ramis aves imitata pictura.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 22:1)
Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 19:1)
Dices immissa terris nova flumina, novos pontes fluminibus iniectos, insessa castris montium abrupta, pulsum regia pulsum etiam vita regem nihil desperantem;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 2:1)
' Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis Densum caesarie terque quaterque caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 121)
templa manent hodie vastis innixa columnis, perque quater denos itur in illa gradus, fama refert illic signum caeleste fuisse;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 226)
Musaque Turrani tragicis innixa cothurnis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1612)
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 24:1)
Hinc Titaniacis ablata draconibus intrat Palladias arces, quae te, iustissima Phene, teque, senex Peripha, pariter videre volantes innixamque novis neptem Polypemonis alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION