라틴어 문장 검색

Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus forum praeteruolans aquila dexteriore umero consideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 7장 1:1)
exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos et quosdam fortunae atque existimationis integrae, ex isdem ordinibus confectores quoque ferarum et uaria harenae ministeria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:3)
Trium itaque principum indulgentia non solum honoribus uerum et sacerdotiis amplissimis auctus, proconsulatum Africae post haec curamque operum publicorum administrauit et uoluntate dispari et existimatione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 5장 1:1)
in prouincia singularem innocentiam praestitit biennio continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 5장 1:2)
"Hoc quidem illius non innocentiae, sed potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam, a quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, ilium tamen celent."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:2)
"At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera ob tul erat:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:34)
"pro me deprecor, modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 3:4)
Hocne meruit innocentia manifesta quibuslibet?
(단테 알리기에리, Epistolae 87:2)
Tamen, quantumvis Senatus iste, prae nimia imperii aviditate, caecutiat, jusque et hominum existimationem contemnat, nosmetipsos, ob amorem in gentes reliquas, ad causae, qua versamur, justitiam exponendam impelli arbitramur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.47)
"Praesto iugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tantum mecum feram."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:10)
Ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 14:5)
Si aut me, inquit, Evangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere, quod non vel tibi vel etiam vulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum inmemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus, tamquam dii audiant;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:1)
Ita in omni vitae genere praecipueque in laetitia convivali omne quod videtur absonum in unam concordiam soni salva innocentia redigendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 13:2)
"quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen vel innocentiam novi fato tribui sententiis plurimorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:11)
"Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION