라틴어 문장 검색

tum dextrae virgam inseruit, qua pellere dulces aut suadere iterum somnos, qua nigra subire Tartara et exsanguis animare adsueverat umbras, desiluit, tenuique exceptus inhorruit aura.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권111)
Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi dei inservit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 1:2)
ita hanc apostolica traditio festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis de tempore paschae legalis praeoccupandum, nihil minuendum esse decerneret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:19)
plebi, cui ad eam diem summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 229:3)
ingens corpus erat et arma honestabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 72:1)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)
nunc obsecro te hoc unum - quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem - per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, perque conservitium commune, quod hostica evenit manu, ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 172)
matronae, non meretricium est unum inservire amantem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 356)
haec famigeratio te honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 282)

SEARCH

MENU NAVIGATION