라틴어 문장 검색

in cuius necem cum nautae et servuli coniurassent, Apollo eum in somnis monuit, citharoedi habitu accepto canens cithara ut vi- taret insidias, auxilium ei non defuturum promittens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 555)
navita pro 'nauta', sicut 'Mavors' pro 'Mars'. stellis hic pro sideribus, quae plures in se stellas habent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1371)
et causa metri in hoc nomine epenthesin fecit, ut 'navita' et 'Mavors' pro 'nauta' et 'Mars'. iniqvo pondere rastri ini- qui ponderis, id est magni:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1646)
miseris nautis qui frequenter patiuntur pericula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3131)
Sed si vis manifestae audaciae, si inpendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam, quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 28:3)
haec vero parva est, sed nautis usus in hac est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 106:4)
Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio, de qua praeclare apud eundem est Platonem, similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter potius rem publicam administraret, ut si nautae certarent, quis eorum potissimum gubernaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 113:1)
Ratio ergo hoc postulat, ne quid insidiose, ne quid simulate, ne quid fallaciter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 86:2)
huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 3:6)
ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 3 4:6)
nam si me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consili in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 11:5)
quas ego exspectassem Brundisi, si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 8:4)
reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 5:1)
me summa simulatione amoris summaque adsiduitate cotidiana sceleratissime insidiosissimeque tractavit adiuncto Q. Arno ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 9:1)
atque has scito litteras me solas accepisse post illas quas tuus nauta attulit Olbia datas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 6 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION