라틴어 문장 검색

Turpe quidem est multum diviti homini esse avarum, mediocri autemhomini pulchrum est esse largum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 132:2)
At non sancti ac sapientes viri, qui longaevitatem peregrinationis hujus ingemiscebant, dissolvi, et cum Christo esse pulchrius aestimantes:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:14)
Quanto hoc pulchrius quod anima ornata virtutum floribus hortus sit, vel in se paradisum habeat germinantem (Ibid.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:14)
II, 1), hoc est, pro toto corpore, pro membris omnibus matris tuae, in quo mutuae charitatis est insigne.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:2)
Denique pulchra de utilitate quam affert justorum familiaritas, proponit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 1:4)
et de quatuor generibus quibus sacrificia commendabantur, quorum si quid desit, sacrificium non probatur, cum pulcherrima istorum morali interpretatione.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 1:3)
quia oblatio insigne devotionis, et indicium gratiarum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:16)
Ergo quasi germinantis correctionis, licet non magnum aliquod, tamen vexit insigne et folium oleae, in qua arbore oliva generatur, ex qua oleum conficitur, quo materiale hoc lumen fovetur, et tenebrarum fugatur obscuritas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:7)
Folium ergo et ramulus insigne est correctionis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:9)
Si ante diluvium, vir justus gavisus est fructum de veteri semine aliquem reservatum, et inde collegit misericordiae insigne divinae, quod jam diluvium removisset, quae fructum demonstraret, cui non potuissent nocere diluvia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:6)
tamen antiquae nobis prosapiae patriaeque virtutis semen aliquod vel exiguum reservaret, ne penitus operis et creaturae suae omne circa humanum genus amputaretur insigne.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:2)
Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:2)
Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies (si fors adegerit) iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspense digerentibus atque sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae, velut tessera data castrensi, iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:1)
Post hanc acclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata magnis et pulchris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 9:1)
Cyprum itidem insulam procul a continenti discretam et portuosam, inter municipia crebra urbes duae faciunt claram, Salamis et Paphus, altera Iovis delubris, altera Veneris temple insignis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION