라틴어 문장 검색

prius insolentem serva Briseis niveo colore movit Achillem, movit Aiacem Telamone natum forma captivae dominum Tecmessae, arsit Atrides medio in triumpho virgine rapta, barbarae postquam cecidere turmae Thessalo victore et ademptus Hector tradidit fessis leviora tolli Pergama Grais.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 42)
" Fortuna saevo laeta negotio et ludum insolentem ludere pertinax transmutat incertos honores, nunc mihi nunc alii benigna.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2914)
barbarus heu cineres insistet victor et Vrbem eques sonante verberabit ungula, quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini, (nefas videre) dissipabit insolens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 164)
nomen tamen sibi insolentissimum arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur, quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicae clarissime versati sibi unquam vindicare sunt ausi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 15:3)
quam dignae Milonis in peroratione ipsa voces eo viro, qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset quique insidias virtute superasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 41:3)
Quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장9)
Nam uulgus, uti plerumque solet et maxime Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio aduersum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장8)
Praeterea seditiosi magistratus uulgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장7)
neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장3)
De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:1)
Crescit insolenti superbia, crudelitas saevo, malignitas livido.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:6)
quidquid Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:7)
dixit adulescentem tumidum et nobilitatis suae cogitatione insolentem inuisa habuisse beneficia sua, moleste ferentem socerum suum dici Callian;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 13:2)
Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis viri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator epigros suos !
(세네카, 행복론, Liber II 49:4)
" Sed instigasset in se regem insolentem et omnia sua magno aestimari volentem.
(세네카, 행복론, Liber V 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION