라틴어 문장 검색

Unus ethicus putari mos potest, cum fit “ut impendia oeconomica et socialia, ex communium opum naturae usu exorta, translucida agnoscantur ratione ac plene sustineantur ab omnibus qui iisdem perfruuntur, non autem ab aliis populis vel a venturis generationibus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:5)
Quapropter non cogitemus solum de terribilibus phaenomenis climatis vel magnis naturalibus calamitatibus quae evenire possunt, sed etiam de calamitatibus quae ex discriminibus socialibus manant, quoniam flagrans studium cuiusdam vitae generis res immodice consumendas affectantis, praesertim cum tantum pauci possunt illud sustinere, poterit solum violentiam ac mutuam vastationem parere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:7)
206. Mutatae vitae rationes eos cogere possunt qui detinent potestatem politicam, oeconomicam et socialem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 264:1)
Est quod, cum habitus sociales contingunt reditus societatum, eae impellantur ad alio modo res faciendas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 264:3)
Hoc in memoriam revocat socialem consumptorum responsalitatem, “emptionem, praeter oeconomicam, esse usque moralem actionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 264:4)
Quapropter nova prostat institutionis provocatio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:4)
213. Ambitus institutionis varii sunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:1)
Bona scholae institutio in pueritia et adolescentia iacit semina quae effectus afferre possunt in totius vitae cursu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:3)
Familia est locus integrae institutionis, ubi diversi aspectus explicantur, arte inter se coniuncti, personae maturationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:7)
Speramus quoque nostris in seminariis et domibus religiosis institutioni destinatis fore ut responsalis austeritas inculcetur, ad gratam mundi contemplationem, ad pauperum fragilitatem curandam et ambitum tuendum educetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:4)
Quoniam magna argumenta agitantur, sicut necessariae sunt institutiones quae potestate polleant ad ambitus damna punienda, aequabiliter oportet ut alius alium inspiciat instituatque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:5)
Singuli homines possunt amittere suam aptitudinem libertatemque ad logicam rationis instrumentalis superandam ac denique succumbunt rerum consumendarum immoderationi sine ethica et sine sensu sociali et ambitali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 279:2)
Ad sociales quaestiones in commune respondendum est, non mera summa bonorum individualium:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 279:3)
Attamen cum exercitatio cuiusdam virtutis in personali socialique vita generali modo debilitatur, utique hoc multiplicia inaequilibria parit, etiam ambitalia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 285:2)
Huiusmodi deletio totius fundamenti vitae socialis efficit ut alii contra alios surgant ad sua commoda defendenda, novae violentiae feritatisque formae concitentur et impediatur progressio verae culturae ad ambitus curam spectantis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 291:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION