라틴어 문장 검색

Nam insultare solo et glomerare gressus equi constat esse, non equitis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 8:3)
— atque equitem docuere sub armis, id est, docuerunt equum portantem hominem Insultare solo et gressus glomerare superbos
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 12:2)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Tunc pectore curas Expulit armorum, pacique intentus agebat, Quoque modo vanos populi conciret amores, Gnarus et irarum caussas, et summa favoris Annona momenta trahi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:30)
Nec solum studiis civilibus arma parabat, Privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:68)
Cum primum redeunte die violentior aer Puppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu, Praetereunt frustra tentati litora Lissi, Nymphaeumque tenent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:80)
Tunc Magnum concitus aufert A bello sonipes, non tergo tela paventem, Ingentesque animos extrema in fata ferentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:25)
Sic concitus ira Excussit galeam, suffecitque omnibus unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:62)
hinc densae praetexunt litora classes, Hinc tergo insultant pedites:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:61)
Aspice, quam placidis insultet turba iuvencis Et sua quam facilis pondera taurus amet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXI1)
inludere capto et 'inludo tibi' dicimus, ut hoc loco, et 'inludo te', ut verbis virtutem inlude superbis, et 'inludo in te'. simile est et 'insulto'. quidam 'inludere' per ludum ac iocum saevire in iniuriam alicuius intellegunt, ut silvestres uri adsidue capraeque sequaces . 'capto' autem, quod ita Troiani putabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 643)
nam et negotium exprimit, et Troianorum insultat stultitiae, ut hoc loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 803)
et 'insultare' est in alienum dolorem, 'exsultare' vere gaudere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3302)
freta concita terris vel propter promunctoria:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1273)
qui post, recepta sanitate, cum expiationem parricidii ab Apolline petisset nec ab eo responsa meruisset, ira concitus cortinam ipsam et tripodem Apollinis sustulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29923)

SEARCH

MENU NAVIGATION