라틴어 문장 검색

nec mora, prosiluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권302)
creditur hic caesa gravidae cervice Medusae sanguine respersis prosiluisse iubis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권289)
an quia de capitis fertur sine matre paterni vertice cum clipeo prosiluisse suo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권542)
pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant, scintillam subito prosiluisse ferunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권533)
haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권318)
quaeque diu steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae, communemque prius ceu lumina solis et auras cautus humum longo signavit limite mensor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:7)
Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum emicat et longe terebrata prosilit aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:18)
Quaerenti iterumque vocanti, sicut erat sparsis furiali caede capillis, prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum misit in ora patris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:6)
prosiliunt, aut si prohibent consistere vires, corpora devolvunt in humum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:14)
cum quis simul ipse parabat ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu prosilit et, nondum totos ornata capillos, disicit hos ipsos, colloque infusa mariti, mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur et lacrimis, animasque duas ut servet in una.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 45:4)
Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit tractaque calcavit calcataque rupit et illis crura quoque inpediit et inani concidit alvo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:8)
Hic fontes natura novos emisit, at illic clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:9)
Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris, meque reum dempto fine cruentus agas, natus es e scopulis et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 111)
curve casibus insultas, quos potes ipse pati?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 82)
"Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum, quem video, Deus ipse, Dei certissima proles, imperat inmensis ardoribus et domat iras, insultans famulante rogo, piceosque furores conprimit et rabiem flammarum algescere cogit, barbaricos calida aura sinus non tangere iussa praeterit et tenues stridens transcurrit amictus, ipse per Assyrios metuit vapor ire tiaras, ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 356)

SEARCH

MENU NAVIGATION