라틴어 문장 검색

Nec illos versus relinquemus intactos qui sunt in primo Georgicon:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 1:1)
tunc conditus imo Eruitur templo, multis intactus ab annis, Romani census populi, quem Punica bella, Quem dederat Perses, quem victi praeda Philippi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:54)
Nam vicina operi belloque intacta priore Inter nudatos stabat densissima montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:15)
Dum fuit armorum series, ut grandine tecta Innocua percussa sonant, sic omnia tela Respuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:44)
Tunc, arma relinquens Victori, miles spoliato pectore tutus Innocuusque suas, curarum liber, in urbes Spargitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:32)
Innocua est aetas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:73)
Prosiluit busto, semustaque membra relinquens Degeneremque rogum, sequitur convexa Tonantis, Qua niger astriferis connectitur axibus aer, Quaque patet terras inter lunaeque meatus, (Semidei manes habitant, quos ignea virtus Innocuos vita patientes aetheris imi Fecit) et aeternos animam collegit in orbes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:1)
Intactum, volucrum rostris epulasque daturum Haud impune feris, non ausi tradere busto, Nondum stante modo, crescens fugere cadaver.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:47)
Innocuosque diu rictus torpente veneno Inter membra fovent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:4)
Innocuos censura potest permittere lusus:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV4)
Innocuos permitte sales.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIX3)
Ludimus innocui:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XII3)
Intactas quare mittis mihi, Polla, coronas?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIX1)
cui pater intactam dederat argumentum amoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3451)
primis ominibus vel prosperis et secundis auguriis vel primariis, ut aliis verbis repetierit 'cui pater intactam dederat'. ominibus auguriis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3461)

SEARCH

MENU NAVIGATION