라틴어 문장 검색

si autem corripuerit sapientem, intelliget disciplinam (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:17)
Non ob aliud sunt haeretici, nisi quod, Scripturas canonicas non recte intelligentes, suas falsas opiniones, contra earum veritatem pertinaciter asserunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:46)
Ubi profecto cum adjecit, ipsius illius causa quem diligit, veram a falsa distinxit amicitiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:16)
II. Sacramentum vero est visibile signum invisibilis gratiae Dei:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:1)
"Justitia Dei in eo revelatur ex fide in fidem (Rom. I, 17)," intelligitur quidem fides qua creduntur ea quae non videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:78)
Quid enim ad doctrinam loqui proficit, si quod docere volumus exponi non potest ut intelligatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:12)
Sed ut quid exponitur, si non intelligitur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:20)
Itaque quoniam rursus non dubito in numero vestro quosdam esse, a quibus possit non solum expositum capi, sed antequam exponatur intelligi;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:21)
Videtur autem nobis suprapositis trium personarum nominibus summi boni perfectio diligenter esse descripta, ut cum videlicet praedicatur Deus esse Pater et Filius et Spiritus sanctus, eum summum bonum atque in omnibus perfectum hac distinctione Trinitatis intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:3)
Quomodo enim illa tunc Deum vere dilexerit, quem sibi in dolo fuisse locutum crediderit, cum serpentis acquieverit consilio?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:25)
X. Quod autem nomine Patris divina potentia, nomine vero Filii seu Verbi divina sapientia, nomine Spiritus sancti ipsa Dei benignitas seu charitas specialiter exprimatur, nec nos auctoritas nec ratio subterfugit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:1)
Quod si etiam tam evangelica quam apostolica discutiamus dicta, intelligimus, juxta ipsius locutionis proprietatem, ea quae ad potentiam pertinent, Patri specialiter ascribi, ut hic quoque aperte colligi possit vocabulo Patris ipsam specialiter omnipotentiam designari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:3)
Sapientiam quidem per quam omnia ad integrum novit, virtutem vero, per quam omnium bonorum efficaciam complet, secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:8)
et in hoc Pater verum consilium nostrae ignorantiae dedit, cum eo incarnato nos visitaverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:15)
De quo quidem Verbo Dei scilicet intelligibili, quod ut dictum est, sapientia intelligitur, beatus quoque Gregorius in homelia evangeliorum septima ita loquitur, distinguens scilicet ipsum intelligibile Verbum a verbo audibili, quod est vox. Scitis, inquit, quia Unigenitus Verbum Patris vocatur, Joanne attestante qui ait, "in principio erat Verbum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION