라틴어 문장 검색

Adulescentibus quoque ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiciunt, vis adhibetur ac severitas.
(세네카, 행복론, Liber VI 115:1)
immodica numquam regi posse, nec diu durare, quidquid regi non potest."
(세네카, 행복론, Liber VI 151:3)
regi vociferatio quoque verborumque intemperantia non ex maiestate est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 41:3)
finitio enim continebat in poenis exigendis intemperantiam animi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:2)
Quotiens te immodica vis doloris invaserit et sequi se iubebit, patrem cogita !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 130:4)
Non licet tibi flere immodice, nec hoc tantummodo non licet ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:1)
Omnia itaque sic patitur ut hiemis rigorem et intemperantiam caeli, ut fervores morbosque et cetera forte accidentia, nec de quoquam tam bene iudicat, ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod in uno sapiente est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 47:1)
iocis temperatis delectamur, immodicis irascimur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 86:5)
Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 145:1)
intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in adversa valetudine vetant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:2)
Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est :
(세네카, De Providentia, book 1 46:1)
Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque immodicis bonis rumpi ?
(세네카, De Providentia, book 1 46:3)
Evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:1)
hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:1)
Quid nunc immodicos, iuvenum lectissime, fletus corde foves longumque vetas exire dolorem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam96)

SEARCH

MENU NAVIGATION