라틴어 문장 검색

His sectionibus annuli omnes quamminimi asperitatem & vim attritus mutui aut non mutabunt aut mutabunt aequaliter.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 18:4)
Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:9)
Hoc si molestus ille ad animum rettulit, Sensit profecto se hominem non visum seni, Intempestive qui occupato alluserit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus respondet garrulo.8)
Non tamen omnino Marci nostri ληκύτηουσ fugimus, quotiens paulum itinere decedere non intempestivis amoenitatibus admonebamur:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 4:1)
ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:2)
Fuerunt quibus haec eius oratio ut sera et intempestiva et praepostera displiceret, quae omisso contra dicendi tempore castigaret peractum, cui potuisset occurrere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 3:1)
Mira illius asperitas, mira felicitas horum:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 6:1)
illius asperitas, qui numero civium excidit, quem socium etiam in liberis habuit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 6:2)
absit superbia asperitas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 5:3)
Nostra tamen iacuere velut praemortua membra Turpiter hesterna languidiora rosa - Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque, Nunc opus exposcunt militiamque suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 746)
asperitas odium saevaque bella movet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:110)
artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, pectora mollescunt asperitasque fugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 64)
at mihi dilapsis inter nova gaudia curis excidit asperitas huius iniqua loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 49)
hoc tamen asperitas indice docta loci est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1416)
ecce rudens rauco Sileni vector asellus intempestivos edidit ore sonos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권244)

SEARCH

MENU NAVIGATION