라틴어 문장 검색

fracta Primi Antonii Varique Arrii potentia, male dissimulata in eos Muciani iracundia, quamvis vultu tegeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장2)
gliscebat iracundia legionum, nec terrorem unius militis vincula indiderant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장10)
irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto distinxitque, pollicitus alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non iniustam fore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 1:1)
ut autem homo non profundae modo sed intempestiuae quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperauit, quin inter altaria ibidem statim uiscus et farris paene rapta e foco manderet circaque uiarum popinas fumantia obsonia uel pridiana atque semesa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 3:1)
"laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 11:8)
Cupido haud iniusta quidem, ceterum intempestiva incesserat non interiora modo Aegypti, sed etiam Aethiopiam invisere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 4:1)
Itaque damnatis intempestivis sacrificiis peritos locorum convocari, iubet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 3:2)
Prospero igitur eventu Memnonis invitati consilia cum eo miscere adgressi sunt et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva morte destituit, nihilo remissius agebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:8)
"Parmenioni vivo adhuc Dareo intempestiva res videbatur:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:24)
Regis iracundiam sibi morte tristiorem esse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:7)
Cumque dies noctesque ante regiam persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam adprobarent, biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:8)
Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 38:1)
Iracundia et studio inani omni plane vacuus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.93)
quippe videre licet vivos existere vermes stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est intempestivis ex imbribus umida tellus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:6)
tum praeterea, quod fudimus ante, quatinus in pullos animalis vertier ova cernimus alituum vermisque effervere terra, intempestivos quam putor cepit ob imbris, scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION