라틴어 문장 검색

Quod si ut philosophos salves ea quae per miracula fiunt a disciplinis vel regulis illorum excipias, aut in his vocabula propriam significationem non observare dicas, ut videlicet proprie dicatur visio vel partus qui per miracula fiunt, quanto magis in ipso auctore miraculorum id concedi oporteat, ut illius excellentiae singularitas aliquid habeat proprium, quod sicut humanas cogitationes, ita et humanarum disciplinarum transcendat traditiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:11)
Sunt enim qui alios amare dicuntur, quacunque intentione bene alii esse desiderent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:31)
Et in illo finis est Deus, id est finalis et suprema causa, ad quem nostra dirigitur intentio, quando videlicet tam ipsum quam proximum diligimus propter ipsum, nec tam nostram quam ipsius sequimur voluntatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:3)
Et Christus etiam ipse non sibi placuisse dicitur, quia nihil hoc fine vel intentione agere debemus, quia id volumus, vel quia nobis in hoc placemus, id est quia in hoc delectamur, sed potius quia id a nobis fieri bonum esse censemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:68)
Neque enim qui thesaurum ibi recondidit hanc intentionem posuit, ut ille eum inveniret;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:22)
nec ille hac intentione fodiebat ut thesaurum quaereret, sed ut agrum coleret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:23)
In libero quippe arbitrio, ejus rei, quae inde contingit, intentio praecedit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:3)
Marinae tempestatis procella nostris servit remigiis, nec removet a proposito directae intentionis, quibus nec ingens mugitus caeli nec crebri iactus fulminum umquam nocuerunt, favente gratia elementorum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:7)
Amor est passio quaedam innata procedens ex visione et immoderata cogitatione formae alterius sexus, ob quam aliquis super omnia cupit alterius potiri amplexibus et omnia de utriusque voluntate in ipsius amplexu amoris praecepta compleri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 1:1)
sed ex sola cogitatione quam concipit animus ex eo quod vidit passio illa procedit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:16)
postea vero quotiens de ipsa cogitat, totiens eius magis ardescit amore, quousque ad cogitationem devenerit pleniorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:18)
Postquam vero ad hanc cogitationem plenariam devenerit, sua frena nescit continere amor, sed statim procedit ad actum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:20)
Est igitur illa passio innata ex visione et cogitatione.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:24)
Non quaelibet cogitatio sufficit ad amoris originem, sed immoderata exigitur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:25)
nam cogitatio moderata non solet ad mentem redire, et ideo ex ea non potest amor oriri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION