라틴어 문장 검색

numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnes amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 288:1)
Arthetauri interfectores, ut caede, ne quid ultra dicam, te laetatum appareret, recepisti, qui omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occiderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 420:2)
in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 432:2)
ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, et cum praesidio . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 515:2)
noxa liberati interfectores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 367:1)
vortentibus Telobois telis complebantur corpora, ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 163)
ubi quemque hominem aspexero, si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterum seu patrem sive avom videbo, obtruncabo in aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 324)
capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 410)
nam ni illic hodie forte fortuna hic foret, miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua atque obtruncaret moechum manufestarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8141)
di me omnes, magni minuti, et etiam patellarii faxint, ne ego vivos savium Selenio, nisi ego teque tuamque filiam meque hodie obtruncavero, poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero, et equidem hercle nisi pedatu tertio omnis efflixero, nisi tu illam remittis ad me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1312)
quemque hic intus videro cum Philocomasio osculantem, eum ego obtruncabo extempulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 5125)

SEARCH

MENU NAVIGATION