라틴어 문장 검색

quae cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris gloriae cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga eminentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama quam ex mala.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 4:2)
desiderata diu res interpretatione gloriaque in maius accipitur, postquam Galbae imagines discordia temporum subversas in omnibus municipiis recoli iussit Antonius, decorum pro causa ratus, si placere Galbae principatus et partes revirescere crederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 7장3)
melior interpretatio, mitem virum abhorrere a sanguine et caedibus, eoque crebris cum Vitellio sermonibus de pace ponendisque per condicionem armis agitare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장5)
quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret inuidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, uelut grauius atque ipse sensisset exceptam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 14장 1:2)
Ad haec vates varia interpretatione curam distrinxerant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 4:1)
42. Hiis itaque premissis, ad expositionem littere secundum quandam prelibationem accedendum est;
(단테 알리기에리, Epistolae 110:1)
et illud prenunciandum, quod expositio littere nihil aliud est quam forme operis manifestatio. 43.
(단테 알리기에리, Epistolae 110:2)
Sed spero de Magnificentia vestra, ut alias habeatur procedendi ad utilem expositionem facultas.
(단테 알리기에리, Epistolae 126:4)
- Expositio, a Congressu prius exarata, coram militibus recitata est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.4)
Washingtonius, coram exercitu, expositionem, a Congressu prius exaratam, belli suscipiendi causas rationemque exhibentem, recitari et promulgari jussit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.39)
Haecce expositio, sermone forti scripta, locos hos insignes prae se tulit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.40)
" Haecce expositio audax et perspicua, sexto Julii die, Christi anno millessimo septingentesimo septuagesimo quinto, Philadelphiae data, et a Joanne Hancockio, et Carolo Thomson, subscripta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.48)
Arnoldius declarationem seu expositionem, Washingtonii nomine, edidit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.39)
Tunc librorum περι` ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus ὄλβιοσ vere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum διάπυροσ contradictio et Pharisaeorum turbata schola.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:4)
Pelasgos, postquam felicior interpretatio capita non viventium sed fictilia, et φωτὸς aestimationem non solum hominem sed etiam lumen significare docuisset, coepisse Saturno cereos potius accendere et in sacellum Ditis arae Saturni cohaerens oscilla quaedam pro suis capitibus ferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION