라틴어 문장 검색

Ubi cum omnia perambulantes multam Domino ecclesiam congregassent, contigit tempore quodam eundem Cedd redire domum, ac peruenire ad ecclesiam Lindisfaronensem propter conloquium Finani episcopi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 1:7)
imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu opprimuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 344:1)
dum consul placandis Romae dis habendoque dilectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama erat, cum aliud longius ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludes petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 23:1)
aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 120:1)
itaque crastino die aut vestro aut Hennensium sanguine Henna inundabitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 486:1)
nam ita abundavit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundate extra portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 514:2)
Aquae ingentes eo anno fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 86:3)
in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:2)
Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 345:4)
qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2227)
inundant implent et inundare faciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 248)
Et equi fortes exierunt et quaerebant ire et discurrere per terram. Et dixit: "Ite, perambulate terram". Et perambulaverunt terram.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION