라틴어 문장 검색

sed gens Pherezaea sagittis insultat virtute pari, sed dispare ferro, postremum cuneum rex promovet Euvaeorum squamosum thoraca gerens de pelle colubri, his subnixa viris scelerum perversa potestas edomat invalidas mentes, quae simplicitate indociles bellique rudes sub foedere falso tristis amicitiae primum socia agmina credunt, Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1112)
"faxo ego, sub pedibus stipularum more teratur invalida ista manus;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 164)
"vidimus horrendum membris animisque Goliam invalida cecidisse manu:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 176)
Aspice - namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortalis hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:10)
longaevosque senes ac fessas aequore matres, et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est, delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 27:9)
ille meum comitatus iter, maria omnia mecum atque omnes pelagique minas caelique ferebat, invalidus, vires ultra sortemque senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:10)
Igneus est ollis vigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant, terrenique hebetant artus moribundaque membra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:3)
Tum studio effusae matres et volgus inermum invalidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus adstant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:8)
me, me duce ferrum corripite, O miseri, quos improbus advena bello territat invalidas ut aves et litora vestra vi populat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:4)
florentisque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:2)
Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris audeat, inque vicem det mollibus ora capistris invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:4)
feror ingenti circumdata nocte invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:4)
Hebetabitur enim et minus habebit vigoris, cum exurgendum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:3)
Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque interquiescit, cum illa, quae torquebat, hebetavit ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 9:1)
sed cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetauerit, neruoram firmitatem fatigauerit, inter ea quae retinui memoria est res ex omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam senectus incurrit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION