라틴어 문장 검색

Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam [atque eloquar,] igitur orabo ut manu me emittat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 114)
Hemicyclium excavatum ex quadrato ad enclimaque succisum Berosus Chaldaeus dicitur invenisse;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장1)
Deinde quinque faciunt quasi membra eloquentiae, invenire quid dicas, inventa disponere, deinde ornare verbis, post memoriae mandare, tum ad extremum agere ac pronuntiare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 79:1)
Numquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:27)
Non timeamus igitur recipi ab hominibus, non vereamur illum debitum omnibus finem, in quo Esdras remunerationem suae devotionis invenit, dicente ei Domino:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 4:1)
"non diximus quoniam inveniatur quis, ab infantia usque ad senectam qui numquam peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis."
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 7:9)
Ait enim non se dixisse quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectutem qui non peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 9:7)
Sunt qui in sermonibus affectant optius ingenii laudem qua in quamcumque partem disputare possint, quam iudicii in veritate enucleanda, ac si laudabile esset invenire quid dici possit, non quid teneri debeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:2)
et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: "Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc".
(불가타 성경, 호세아서, 2장9)
iamque faces et saxa volant multi non 'volant', sed 'volunt' invenisse se dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1501)
nam et haec inter augurales aves dicuntur non inveniri, et tamen ex his augurium et postulari facit et ostendi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 39813)
nam a passivo, ut saepe diximus, inveniri non poterit participium praesens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2210)
aut certe si esset tumultus, id est bellum Italicum vel Gallicum, in quibus ex periculi vicinitate erat timor multus, quia singulos interrogare non vacabat, qui fuerat ducturus exercitum ibat ad Capitolium et exinde proferens duo vexilla, unum russeum, quod pedites evocabat, et unum caeruleum, quod erat equitum - nam caeruleus color maris est, a cuius deo equum constat inventum - dicebat 'qui rem publicam salvam esse vult, me sequatur', et qui convenissent, simul iurabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 15)
harpen, id est curvum gladium in modum falcis, a Perseo inventam multi dixerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 50313)
sic Homerus το`ν δ' ἔκτανε *δάρδανοσ ἀνήρ lugeret morem lugendi quidam dicunt Aegyptios invenisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2872)

SEARCH

MENU NAVIGATION