라틴어 문장 검색

Exinde sacrorum perfecto ritu digresso, offeruntur rectoris Aegypti scripta, Apim bovem operosa quaesitum industria, tandem post tempus inveniri potuisse firmantis, quod (ut earum regionum existimant incolae) faustum, et ubertatem frugum diversaque indicans bona.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 6:1)
Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient.
(불가타 성경, 아모스서, 8장12)
Quem quaero utrum secuta sis an postea inveneris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:14)
C. Quoniam igitur invenire primum est oratoris, quid quaeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:1)
an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Deliacum ilium, qui ova cognosceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 115:2)
Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus, Tandemque invenit ubi lucernam accenderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus respondet garrulo.2)
sub imagine frondis dextra per arentem florebant omina virgam, at postquam primos infans exegerat annos, reptabat super arma patris, quamque arta terebat lammina cervicem gemina complexus ab ulna livida laxatis intrabat ad oscula cristis, ludus erat puero raptas ex hoste sagittas festina tractare manu captosque per arcus flexa reluctantes in cornua trudere nervos, nunc tremulum tenero iaculum torquere lacerto inque frementis equi dorsum cum pondere conti indutas Chalybum saltu transferre catenas, inventas agitare feras et fronde latentes quaerere, deprensas modo claudere cassibus artis, nunc torto penetrare veru:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 61)
hospitium brevi quaesitum, iam Eustachii cura facile inventum, celeriter aditum, civiliter locatum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:2)
ne dum adhuc tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:25)
neque eam usquam invenio neque quo eam neque qua quaeram consultumst, neque quem rogitem responsorem quemquam interea convenio, neque magis solae terrae solae sunt quam haec loca atque hae regiones;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 46)
sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:2)
An illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc ut tam multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 138:2)
Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus, atque ita in Nigidianis scriptum invenimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 7:1)
Si , inquit, non , praesente Apollinare, quid de voce ulla Graeca Latinave sentiam dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in Helvi Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae, versusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 5:2)
Sic plena laborat Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti Castalia tellure dei, vix invenit, Appi, Inter fata diu quaerens tam magna latentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION