라틴어 문장 검색

Lambertum quod attinet, rex vita eum privare noluit, sive ex animi magnitudine, reputans illum instar imaginis tantum cereae fuisse quam alii temperarant et finxerant, sive ex alta quadam prudentia, putans eum, si capite plecteretur, nimis propere in oblivionem iturum, sin in vivis maneret, futurum eum assiduum spectaculum et instar remedii aut exorcismi adversus eiusmodi spectra et incantationes temporibus venturis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:19)
Maximilianum etiam regem Romanorum ut principem bellicosum et magnae potentiae aestimabat, quem ad Britannorum auxilium propere accursurem minime dubitabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:5)
Nimis propere amicitiam cum Ludovico Sforza dirupit, qui revera claviger fuit, Gallumque introduxit et exclusit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:9)
Atque interea propere aggeres terrae congesserunt cum fossis profundis, ut loco muri et portae essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:15)
Cum appropinquasset, archidux propere de equo descendit, et ad stapedem regis tenendum se obtulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:10)
sed per viam, quam nunc tractamus, propere et subito et simul repraesentari et anticipari possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:4)
atque ad illud libenter et propere, et quandoque valentissimo nixu (ut in pulvere pyrio) aspirant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:5)
Amplectere, imo invita qui tibi adiumento sint et informationi ad muneris tui executionem, neque abige eos qui operam suam ad hoc tibi deferunt tanquam se ingerentes, sed potius cum favore eos allicias et recipias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:25)
Altera existit astutia, ut cum aliquid propere et facile obtinere et expedire cupias, personam cum qua agis de alio quopiam negotio sermonem inferendo deteneas et praeoccupes, ne nimium ad obiectiones et scrupulos evigilet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 3:2)
[7] Uni tantum spatio invitis paene codicibus t litteram servaviv reiecta c, quae saepissime occurit.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:6)
Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his quibus possidetur inuitis nequeat auferri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:20)
— Quidni fateare, cum eam cotidie ualentior aliquis eripiat inuito?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:22)
Sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus, minis amicorum Pompei plerique compulsi inviti et coacti Scipionis sententiam sequuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 2:11)
Faustus Sulla propere in Mauretaniam mittatur;
(카이사르, 내란기, 1권 6:9)
ne quid eis noceatur, neu quis invitus sacramentum dicere cogatur, a Caesare cavetur.
(카이사르, 내란기, 1권 86:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION