라틴어 문장 검색

nunc facit nos iracundos iniqua nostri aestimatio et quae facere vellemus pati nolumus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 74:2)
" Exigo," inquit, " poenas ab homine iracundo."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 76:4)
At maledici et in ahenam contumeliam venusti sunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 97:5)
ac sic, utrolibet genere vivatur, semper hic tamen bonarum partium mores pungentibus linguis maledicorum veluti bicipitibus hamis inuncabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 11:5)
quapropter in praesentiarum solvam quam non tam bonorum caritati quam maledicorum suspicioni debeo fidem (vivit 1 Spiritus Sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri voce damnavit in Simone mago cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari) me in eo, quem vobis opportunum censui, nec pecuniae favere nec gratiae, sed statu satis superque trutinato personae temporis, provinciae civitatis, virum, cuius in consequentibus raptim vita replicabitur, competentissimum credidisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 15:1)
Quae accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut infaustum aut maledicum aut inpudicum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 5:2)
Nec labor uos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.10)
Et quamuis maledici regnum Dei possidere non possint, creditum est tamen, quod hi, qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius Domino uindice poenas sui reatus luerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI].5)
gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in venerem proniores aliae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 266:2)
superbiam, verborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris adversus superiorem est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 270:1)
ille nihil praeterquam loqui, et id ipsum maledice ac maligne, didicit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 484:1)
Merito maledicas mihi, si id ita factum est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 138)
Nimis iracunda es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 222)
Nimis iracunde.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4130)
Atque etiam pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4172)

SEARCH

MENU NAVIGATION