라틴어 문장 검색

Circumstantiis nimio pluribus orationem vestire antequam rem ipsam attingas taedium parit, iisdem penitus carere abruptum quiddam est et ingratum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:23)
Primo, naturam sistere ad tempus aliquod, more illius qui cum irasceretur literas alphabeti priusquam quicquam faceret recitare solebat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:12)
Meliora nos nacti sumus oracula, irascimini et nolite peccare, sol non occidat super iracundiam vestram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:3)
Nemo enim irascitur nisi qui se laesum sentiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:4)
Itaque teneri qui sunt et delicati, ut subinde irascantur, necesse est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:5)
Primo, deligendo tempora serena et ad hilaritatem prona in quibus negotium aliquod ingratum et ad iracundiam provocans aperias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:6)
Nec lamenteris nec sic, ingrate, mineris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:7)
Vulpes ingratum iubet inmemoremque probatum Fortiter astrictum uinclis, quibus est modo dictum, Huc fore censendum per eundem mox reuehendum, Vnde fuit uectus, limi prius aggere tectus, Sicque relinquendum penitusque nec inde mouendum, Iudicio ueri dignum satis ista mereri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:11)
Sic uideas plures, si tale quid amodo cures, Sumptis sepe bonis, ingrati more draconis, Emolumenta mali cupidos uice reddere tali, Tam male deceptos, penam sibi mortis adeptos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:12)
Et dixit Dominus: " Putasne bene irasceris tu? ".
(불가타 성경, 요나서, 4장4)
sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장15)
Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장17)
Protrahit ingratas impia uita moras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 20:1)
Eorum omnium commodorum et immemores et ingratos in se et in populum Romanum hoc bello et praeterito tempore cognosse.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:5)
si essent ingrati, posse isdem praesidiis coerceri.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION