라틴어 문장 검색

"Quantum, putas, boni nobis in ista geris perula, quantis gaudiis totam domum nostram hilarabis!"
(아풀레이우스, 변신, 5권116)
De contentione autem et zelo quid me attinet dicere, quando ista vitia non in plebe, sed in nostro numero graviora sunt?
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 7:2)
Sed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius quo Bias usus est, cuius prima πρότασισ est, ἤτοι καλη`ν ἄξεισ ἠ` αἰσχράν, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus quae diiunguntur verum esse, quod in proloquio diiunctivo necessarium est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 9:1)
Quod cupis in nostris dicique legique libellis Et nonnullus honos creditur iste tibi, Ne valeam, si non res est gratissima nobis Et volo te chartis inseruisse meis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXI1)
et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 6 5:2)
tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 1:2)
Tempus est te revisere molestias nostras, vel ob hoc solum ne voluptates istae satietate languescant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 3:1)
Mordeat ista tuas aliquando cura medullas, Daque locum nostris materiamque dolis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1927)
vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 380:1)
"Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis servaverant fideles mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes, istud apud nostros animos identidem reputabamus, merito nullam fidem in vita nostra repperiri, quod ad manes iam et mortuos odia perfidiae nostrae demigrarit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:88)
In isto autem ipsi nosmetipsos finem constituimus, quibus satis est si desideria nostra compleamus et voluntati nostrae pareamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:22)
In isto autem ipsi nosmetipsos finem constituimus, quibus satis est si desideria nostra compleamus et voluntati nostrae pareamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:4)
Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam de nostra lapsum equitatura manus Domini vehementer collisit, colli videlicet mei canalem confringens.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 6:3)
"Hercule, non patiar vel contra fas de innocente isto iuvene supplicium vos sumere, vel hunc ludificato nostro iudicio poenam noxii facinoris evadere."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:4)
Sananda ista in vobis, non accusanda sunt, et nostra purganda vobis est fama, si est domino purgata conscientia.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION