라틴어 문장 검색

Flavium Sabinum inermem neque fugam coeptantem circumsistunt, et Quintium Atticum consulem, umbra honoris et suamet vanitate monstratum, quod edicta in populum pro Vespasiano magnifica, probrosa adversus Vitellium iecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장8)
Sabinum super insitam vanitatem falsae stirpis gloria incendebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장6)
atque illis instantibus modo famam vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus adulantium in spem induci:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장6)
causa instruendae classis super insitam genti vanitatem ut eo terrore commeatus Gallia adventantes interciperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장6)
pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 3:3)
Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus conversus ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro - quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus - , percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 12:2)
"sed non est inprovisa vobis mentientium vanitas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:2)
"Atqui eadem vanitas copias peditum equitumque numeravit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:10)
"Non igitur ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus" tenebris obscurati;
(단테 알리기에리, Epistolae 34:3)
"Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:51)
"Istiusmodi homines in Proverbiis Salomonis arguit Deus dicens:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:62)
Istiusmodi hortari solent et dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:23)
Pro pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis nec taedet superstitionis!
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:6)
Sed - inmensa vanitas hominis - dum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere, relicta repente Syria in Parthos impetum facit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 2:1)
— Quanto magis te istiusmodi esse intellego, Tanto, Antigona, magis me par est tibi consulere [et] parcere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION