라틴어 문장 검색

Ergo modo levia fulvae colla iubae velant, digiti curvantur in ungues, ex umeris armi fiunt, in pectora totum pondus abit, summae cauda verruntur harenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:8)
(mirabatur enim) "non haec, quam cernis, equinis fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae auxilio mihi sunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 12:2)
In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat sopitus venis et inexperrectus Aphidas languentique manu carchesia mixta tenebat, fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 35:1)
inveni geminos, qui tecum ludere possint, inter se similes, vix ut dignoscere possis, villosae catulos in summis montibus ursae, inveni et dixi "dominae servabimus istos!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:20)
Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis corpora, turpe puta (turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:27)
scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos perque papyriferi septemflua flumina Nili victrices egisse rates Numidasque rebelles Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adiecisse Quirini et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 68:5)
adstant comminus et iubas reponunt, mansuescit rabies, fameque blanda praedam rictibus ambit incruentis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum16)
sic tradunt habitasse Remum, regalia faeno fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae conpositam chlamydem villoso corpore gestent.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2107)
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris obtegit et virides adlambunt ora cerastae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 144)
forte per effusas inflata Superbia turmas effreni volitabat equo, quem pelle leonis texerat et validos villis oneraverat armos, quo se fulta iubis iactantius illa ferinis inferret tumido despectans agmina fastu.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 145)
pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:5)
Hic primum ex alto delubri culmine telis nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes armorum facie et Graiarum errore iubarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:5)
Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 38:2)
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi pocula gramineoque viros locat ipse sedili praecipuumque toro et villosi pelle leonis accipit Aenean solioque invitat acerno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 9:1)
Nequeunt expleri corda tuendo terribilis oculos, voltum villosaque saetis pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION