라틴어 문장 검색

Qui confessione delictorum suorum in vera cordis compunctione et lacrymis peracta, Dominici quoque corporis et sanguinis communione percepta, sic spirituali scuto munitus et protectus, ab hac luce subtractus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:2)
deinde corporis et sanguinis Dominici percepta communione, decem milites loricatos cum Gerhardo episcopo, lignum sanctae crucis praeferente, reliquit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:2)
Sed a rege [0603C] ejus fuga et contritione percepta, magno solamine relevata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:5)
Perceptis igitur insidiis, et gravissima insecutione et populi contritione, principes exercitus decreverunt retro et ante suae gentis custodiam fieri, ac Francigenas milites circiter septingentos semper in fronte praeire et praecavere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:4)
- Quomodo rex pecuniam a Sidoniis perceperit, et Anglicum exercitum ad propria remiserit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 11:2)
Quod quidam de exercitu Willhelmi percipiens, eo quod nulla fieret a moenibus praesidii defensio, trans Barbicanas et muros ad explorandam rem clam ascendens, neminem vidit aut persensit, idque sine mora domino et principi retulit Willhelmo et universis sociis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 4:4)
ita ut nulla gentilium astutia percipi posset eum obiisse, et sic in audaciam persequendi exercitum desolatum, undique ebullientes, animarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:9)
Idem eciam est cum de aliquo bono homine multa bonaaudis, vel servitia ab eo percipis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 6:5)
Hoc enim percipitur ut hominesin animo et non in patrimonio putent esse divitias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:26)
Per amicos eciamvita hominis iocundatur, et sine amicis non potest esse iocunda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 57:5)
Unde Tulliusdixit, "Et si ea permaneant, que dicuntur dona fortune, vita tamen incultaet deserta ab amicis non potest esse iocunda."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 57:6)
Quare idem Tullius postea subiunxit, "Solem e mundo tollere videntur, quiamicitiam e vita tollunt, quia nichil a diis immortalibus melius habemus,et nichil iocundius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:16)
Et itaerit senectus honesta et eciam iocunda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 87:7)
Ut idem ait, "Si habent aliquidtamquam pabulum studij atque doctrine, nichil est ociosa senectute iocundius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 87:8)
Nam ut ait Cassiodorus,"Quibus fuit exossa societas parentum, civium non merentur habere consortium,ne puri cordis iocunda serenitas nebulosis maculis polluatur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 87:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION