라틴어 문장 검색

conveniunt ultroque ducis vexilla sequuntur, qui gelidum Braurona viri, qui rura lacessunt Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis et nondum Eoo clarum Marathona triumpho, mittit in arma manus gentilibus hospita divis Icarii Celeique domus viridesque Melaenae, dives et Aegaleos nemorum Parnesque benignus vitibus et pinguis melior Lycabessos olivae, venit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti, quaeque rudes thyrsos hederis vestistis, Acharnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권302)
Candide Liber, ades - sic sit tibi mystica uitis semper, sic hedera tempora uincta feras - aufer et, ipse, meum, pariter medicande, dolorem:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 61)
tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera aliaque, quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per se sine umore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장25)
hederae pandunt vestigia nigrae hederae indicant frigus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2581)
hedera formosior alba quia sunt et nigrae hederae, ut "aut hederae pandunt vestigia nigrae". nigra autem vel alba hedera non ex filiis, sed ex ligno cognoscitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 381)
nam hederae indicant futurum poetam, ut "pastores hedera crescen- tem ornate poetam". baccar vero herba est quae fascinum pellit, ut "baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 194)
ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:8)
Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna.
(불가타 성경, 요나서, 4장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION