라틴어 문장 검색

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Iunii, in sollemnitate Apostolorum Petri et Pauli, anno Domini bis millesimo tertio decimo, ipso Anno Fidei, Pontificatus Nostri primo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 125:1)
qui et Verginio placent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 128:6)
Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 32:3)
huic parti subiungit Verginius causas , dementiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 188:4)
multa ex Graeco format nova ac plurima a Verginio Flavo, quorum dura quaedam admodum videntur, ut queens et essentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 96:1)
discursare vero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, satagere, ineptissimum, urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo , quot milia passuum declamasset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 273:2)
Igitur circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos appellare, hortari alios, alios temptare;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장1)
Tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장5)
Othonem IVNIVM patrem memini colorem stultum inducere, quod minus ferendum est quod libros colorum edidit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 11:10)
Refer nunc Verginiam, refer Lucretiam:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 3:13)
Otho IVNIVS ineptam sententiam uidebatur dixisse:
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 9:17)
OTHO IVNIVS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 14:1)
Hic requiescit domnus Augustinus Doruuernensis archiepiscopus primus, qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum suffultus, Aedilbertcum regem ac gentem illius ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, et conpletis in pace diebus officii sui, defunctus est VII Kalendas Iunias, eodem rege regnante.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III. 1:10)
Data die III Iduum Iunii, imperantibus dominis nostris Augustis, Heraclio anno XXoIIIIo, post consulatum eiusdem anno XXoIIIo, atque Constantino filio ipsius anno uicesimo tertio, et consulatus eius anno IIIo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII. 1:5)
Kalendas Iunias Brittaniam missus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION