라틴어 문장 검색

ut essent fere doctrinae eorum (quod non male cavillatus est Dionysius in Platonem) Verba otiosorum senum ad imperitos juvenes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:11)
Atque revera quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expectamus quam a juvene, propter experientiam et rerum, quas vidit, et audivit, et cogitavit, varietatem et copiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:6)
In domo foecunda et liberorum plena cernere quandoque est unum aut alterum ex senioribus pluris aestimari, atque ex iunioribus in deliciis esse, atque ex iunioribus in deliciis esse, sed in medio fortasse aliquos quasi oblivione transiri, qui nihilominus haud raro optimae indolis evadunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:13)
Verum est, si affectus aut aptitudo puerorum sit erga aliquod studium insignis, non expedire ut quis naturae aut indoli repugnet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:25)
Uxores iuvenum dominae sunt, mediae aetatis sociae, senum nutrices.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:25)
respondit iuvenibus non adhuc, senibus non omnino.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:28)
Signum est luculentissimum indolis generosae si quis honoribus emendetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:6)
Neque interea habitus tantum bonitatis reperitur ad rectae rationis normam applicatus, sed etiam in quibusdam hominibus reperitur indoles naturae ad eam propensa, uti e contra in aliis naturalis quaedam malignitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:33)
Sed hoc fieri non oportet cum hominibus pravae indolis et degeneris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:26)
Indoles cuiusque naturalis optime deprehenditur in consuetudine familiari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:12)
Felices dixerim quorum indoles naturalis cum vitae suae genere congruit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:16)
Attamen inventio iuvenum vivacior est quam senum, atque imaginationes in mentes eorum illabuntur melius et veluti divinius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:6)
Iuvenes ad inveniendum magis idonei sunt quam ad iudicandum, et executione potius quam consiliis validi, et ad negotia nova melius adhibentur quam ad consueta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:11)
Errores iuvenum negotia saepenumero pessundant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:13)
Iuvenes in rebus gerendis et tractandis maiora amplectuntur quam comprehendere valeant;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION