라틴어 문장 검색

quid enim ego laboravi aut quid egi aut in quo evigilarunt curae et cogitationes meae, si quidem nihil peperi tale, nihil consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:7)
"quinque palaestritae licet haec plantaria vellant elixasque nates labefactent forcipe adunca, non tamen ista filix ullo mansuescit aratro."
(페르시우스, 풍자, satire 428)
Bithyni senatus consultum apud consules carpere ac labefactare sunt ausi, atque etiam absenti principi criminari;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:1)
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, In dubio vitae lassa Corinna iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 131)
Libertas eius infirmatur cum ad caecas vires rationis expertes, proximas necessitates, immodicum sui amorem, feritatem se tradit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:6)
Hoc modo orbis intrinsecum infirmatur bonum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 153:3)
Hac de causa ad congruam necessitudinem cum creato non est infirmanda socialis ratio hominis nec eius ratio transcendens, eius aperitio ad “Tu” divinum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 157:5)
hoc ratio sed nostra negat, cui non licet unam infirmare fidem, sacro quae tradita libro est.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 154)
namque repentinus laudis calor ad nova fervens proelia nec telis meminit nec tegmine cingi, pectore sed fidens valido membrisque refectis provocat insani frangenda pericula belli, ecce lacessentem conlatis viribus audet prima ferire Fidem veterum Cultura Deorum, illa hostile caput phalerataque tempora vittis altior insurgens labefactat, et ora cruore de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat elisos in morte oculos, animamque malignam fracta intercepti commercia gutturis artant, difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 14)
raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 199:3)
quaeramus ergo num infirmari aliquam partem lex possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 55:2)
sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens poterit, infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur, adiuvare se etiam voluntate temptabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 225:1)
Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 167:3)
solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari illo modo possit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 13:15)
Neque enim sepositus est animus et extrinsecus speculatur adfectus, ut illos non patiatur ultra quam oportet procedere, sed in adfectum ipse mutatur ideoque non potest utilem illam vim et salutarem proditam iam infirmatamque revocare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION