라틴어 문장 검색

Vbi haec atque talia velut in commune disseruit, complectitur uxorem et paululum adversus praesentem fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori neu aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장1)
solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 4:1)
frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo gravius tolerabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:1)
rediit certe nihilo opulentior, ut qui prope labefactata iam fide omnia praedia fratri obligaret necessarioque ad mangonicos quaestus sustinendae dignitatis causa descenderit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 3:2)
molliri videt igne trabes, remisque paratis Pallada velifero quaerentem bracchia malo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 135:1)
Noli admirari quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur, non si illam rarae labefactes munere vestis aut perluciduli deliciis lapidis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 691)
at tu conclusas hircinis follibus aurasusque laborantis, dum ferrum molliat ignis, ut mavis, imitare.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장12)
Vinosae atque lascivae quidvis mali insinuant, ac ferreas quoque mentes ad delicias molliunt, et
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:27)
Narrant gentilium fabulae cantibus sirenarum nautas in saxa praecipites et ad Orphei citharam arbores bestiasque ac silicum dura mollita.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:15)
"Molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:6)
Christus dura corda mollivit et inter cruentos gladios invenit locum pietas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:6)
itaque, uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 4:1)
cum labefactatus rigor auri solvitur aestu, tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:6)
nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat et labefactat eos, unde omnia credita pendent, unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:20)
adiunxere feras, quia quamvis effera proles officiis debet molliri victa parentum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION