라틴어 문장 검색

sed veluti tractata notam labemque remittunt atramenta, fere scriptores carmine foedo splendida facta linunt, idem rex ille, poema qui tam ridiculum tam care prodigus emit, edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen pingeret, aut alius Lysippo duceret aera fortis Alexandri voltum simulantia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 190)
si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 91:2)
Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장8)
alia tamen illa voluptas est, quae percipitur ex contemplatione mentis ab omni labe purae et splendidae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 1:2)
Neque enim dubium est, quin meliora mundus nondum effetus ediderit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 44:3)
Quare enim qui labi coepit, alicubi subsistat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 23:2)
Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et vitam debitoris inquirimus, semina in solum effetum et sterile non spargimus ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 3:3)
in ventrem ae libidinem proiectorum inhonesta labes est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 33:5)
Nihil ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas, nihil felicitatis summae potentia summa conservata abstinentia, nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe mens vacans ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:1)
Cogita animi mille labes ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 131:2)
respersa nulla labe et intacta, innocens tibi mutor uni.
(세네카, 파이드라 9:32)
labem hanc pudoris eluet noster cruor.
(세네카, 파이드라 12:45)
si sine me, famae non sine labe meae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 813)
testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos, sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces, et Persen proauo stimulantem pectus Achille, quique tuas proauo fregit Achille domos, me neque censurae legem mollisse nec ulla labe mea uestros erubuisse focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1126)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION